monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, VI.Quid de Athanasio Iulius decrevit episcopus. <<<     >>> VIII.De morte Alexandri Constantinopolitani pontificis, et de ordinatione apud orthodoxos Pauli, apud Arianos Macedonii.

Cassiodorus, 4, CAPUT VII.Quod Constans imperator partes foverit Athanasii.

1 Athanasius autem veniens ad Constantem, postquam Constantinus iunior fuerat bello defunctus, Arianae cohortis cum gemitu referebat insidias, et bellum contra apostolicam fidem gestum, patrisque eius nomen maximique concilii ab illo celebrati memorabat, et quoniam communi lege synodus roborata videretur.
2 Haec insinuando cum lacrymis, ad paternum zelum excitavit imperatorem. Mox namque ut haec audivit, mandavit fratri, monens ut paternae pietatis inviolabilem servaret haereditatem, cum et ille pietate gubernando regnum, et Romanorum evicisset tyrannos, et gentes positas in circuitu subiugasset. [THEODORETUS, lib. II, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 4, p. 72.]
Cassiodorus HOME

bav823.120 bav824.91 bnf1603.60